monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 73, 4
Praeterea (fort. Praetereo) plenius esse tractatum in Epistula ad Hebraeos , quam omnes Graeci recipiunt, et nonnulli Latinorum, quod iste Melchisedech, id est, rex iustus, rex fuerit Salem, id est, rex pacis, sine patre, sine matre, et quomodo hoc intelligendum sit, uno statim verbo explicari ἀγηνεαλόγητος, non quod absque patre et matre fuerit, cum Christus quoque secundum utramque naturam et patrem habuerit et matrem, sed quod subito introducatur in Genesi occurrisse Abraham a caede hostium revertenti; et nec ante. nec postea eius nomen feratur adscriptum. Affirmat autem Apostolus, quod Aaron sacerdotium, id est, populi Iudaeorum, et principium habuerit et finem: Melchisedech autem, id est, Christi et Ecclesiae, et in praeteritum et in futurum aeternum sit, nullumque habuerit auctorem: et quod translato sacerdotio, legis quoque mutatio fiat: ut nequaquam de Agar ancilla, et monte Sina, sed de Sara libera, et arce Sion egrediatur verbum Domini, et lex Dei de Ierusalem. Et difficultatem rei primo exagerat, dicens: Super quo multus nobis sermo est, et ininterpretabilis : non quia Apostolus non potuerit id interpretari, sed quia illius temporis non fuerit. Hebraeis enim, id est, Iudaeis persuadebat, non iam Fidelibus, quibus passim proderet sacramentum. Verumtamen si vas electionis stupet ad mysterium, et de quo disputat, ineffabile confitetur; quanto magis nos vermiculi et pulices, solam debemus scientiam inscitiae confiteri, et amplissimam domum, parvo quasi foramine ostendere: ut dicamus duo sacerdotia inter se ab Apostolo comparata, prioris populi et posterioris? Et hoc agit tota disputatione, ut ante Levi et Aaron, sacerdos fuerit Melchisedech ex gentibus, cuius tantum praecedat meritum, ut futuris sacerdotibus Iudaeorum, in lumbis benedixerit Abraham. Totumque quod sequitur in laudes Melchisedech, ad Christi typum referri, cuius profectus Ecclesiae sacramenta sunt.